GANYMEDES

GANYMEDES
GANYMEDES
Trois fil. puer formosissimus, quem cum Iuppiter deperiret, in Idae monte venantem ab aquila rapi iussit, et in caelum afferri, eumque poculis praefici, repudiato ministerio Hebes, filiae Iunonis, quae ante illius raptum miscendo nectari praeerat. Hygin. id Astron. Poetico, tradit. Ganymeden inter sidera translatum conficere signum illud, quod Aquarium vocamus, quod cius stellae suo situ aquam fundentis imaginem referre videantur. Nihil aliud autem per hanc fabulam demonstrare voluêrunt sapientes ethnici, teste Cic. l. 2. Tusc. quam prudentem virum a Deo amari, et illum solum proxime accedere ad divinam mentem. Est enim Ganymedes anima hominum, quam ob eximiam virtutem Deus ad se rapit. Pocula autem Iovi ministrare, nihil aliud est, quam Deum mirisice delectari officiis sapiantiae, quaeab anima virorum sapientum procedunt. Porro Ganymedi insignem corporis pulchritudinem tribuêrunt, non solum, quia vir sapiens catet sordibus animi, verum etiam, quia sapientiae ranta est pulchritudo, ut, si oculis cetni posset, mirificos sui amores in animis hominum excitaret. Dicitur etiam ab aquila raptus in caelum fuisse propter perspicacitatem, atque ab ipso Iove in aquilam versum, quod adiutor sit Deus ad sapientiam. Obscena autem et turpia, quae ab impuris quibusdam poetis et pictoribus de Ganymede ficta sunt, procul amovenda ab adolescentum oculis, et auribus boni omnes neceslarium esse iudicant. Horat. l. 3. Carm. od. 20. sub calcem.
Qualis aut Ni.eus fuit, aut aquosa
Raptus ab Ida.
Idem l. 4. Carm. Od 4. initio.
Qualem ministrum sulminis alitem,
Cui rex Deorum regnum in aves vagas
Permisit, expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo.
Ab Homero ἀντίθεος dicitur, h. e. par Deo. Item ξανθὸς, flavus. Α᾿γακλυτὸν eum vocat Qu. Calaber l. 8 Χαροπὸν gratum aspectu, vel fulvum Theqcritus Idyl. 12. et Οἰνοχοόν, h. e. pincernam, Idyll. 15. Nonno in Bassaricis, Τρώιος βουκόλος, εὐχαίτης, ἡβητὴρ, δρηςτὴρ Διὲς κυπέλλων, et ἱμηρόεις dicitur Regius puer vocatur Virg. Aen. l. 5. v. 252. Puer Idoeus Ovid. Fast. l. 2. v. 145. Phryx puer eidem Fast. l. 4. v. 220. ac Iliacus puer, Trist. l. 2. v. 406. Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 43. Sangaricus puer autem Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 41. Hinc pro pincerna quovis usurpatur, ut Goetulus Ganymedes pro Afro pocillatore apud Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 59. Sat. 9. l. 3. v. 22. et Mart. l. 2. Epigr. 43. cuius epigraphe in Candidum v. 22. et l. 13. et v. 43.
At mihi succurrit pro Ganymede manus.
H. e. ipse mihimet potum praebeo. Nic. Lloydius. Vosl. qui Ganymeden Iuppiter rapuit, Tantalus fuit Phrygiae ac Paphlagoniae Rex, de quo sic Euseb. ad Ann. 42. Iudicis Israelitici Aod sive Ehud: Ob raptum Ganymedis Troii, patri eius et Tantalo bellum exortum est, ut scribit Phanocles Poeta. Subicit inde: Frusira igitur Iovis fabula et raptrix aquila coniungitur. Fuit itaque Iovis nomen generale, Regibus omnibus conveniens. Quod vero aquila Ganymedem rapuisle dicitur, id vel celeritatem raptus indicat, vel, quod Epiphan. visum, aquila fuerit παρασημον navis, ut taurus eius, quâ Europa avecta est. Quanto hic Iuppiter Phrygius tempore vixerit ante bellum Troianum, non operosum est ex rapti et raptoris stirpe cognoscere. quippe raptus fuit frater Ili, qui Ilium condidit, fil. Trois, unde Troas et Troia dicta, nepos Erichthonii, pronepos Dardani, qui interempto fratre Samothraciam fugerat, unde Cabirorum sacris expiatus in Teucriam se contulit, ac filia Teucri Bateâ ductâ, in partem regni receptus est. Hus autem Pater fuit Laomedontis, Avus Priami, Proavus Hectoris et Alexandri sive Paridis, ut hi ab Ilo Ganydis fratre, tertia distent generatione. Fuit et frater Ganymedis Aslaracus, pater Capyos, avus Anchisae, Aeneae proavus, ubi itidem videmus, Aeneam tertiâ ab Assaraco generatione esle dissitum. Iam vero Tantalus pater fuit Pelopis, Atrei et thyesthae genitoris: Atrei fil. fuit Plisthenes, huius Agamemnon et Menelaus: ut h???quartâ distent generatione a Tantalo. Nempe Ganymedes cum raperetur, adolescens admodum erat: raptor Tantalus generatione totâ, h. e. 30. annis vel circiter provectior; sicqueve Phrygius hic Iuppiter 100. quasi annis ante bellum Troianum rapuerit Ganymedem. Quae ostendunt, memoriâ deceptum esle Cic. cum sie scribit Tuscul. Quoest. l. 1. Nec Homerum audio, qui Ganymedem a Diis raptum ait propter formam, ut Iovi pocula minislraret, non iusta caxsa, cur Laomedonti tanta fieret iniuria. Fingebat haec Homerus et humana ad Deos tr ansferebant, divina mallem ad nos. Nequeve enim fil. fuit Laomedontis, Priami frater, ut Tullius putavit, sed fil. Trois, patruus Laomedontis, Priami patruus magnus, ut ex praedictis liquet. Vide et Aquila: item Gerh. Ioh. Vosl. de Idolol. l. 1. c. 14. cui adde Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 1. v. 548. ubi inter alia Ganymedem, opilionem, et e caulis raptum, Luciano Coll. rapti cum Iove; at raptum inter germani et amatoris manus exspirasse, Mythologis et Herod. l. 1. referri, observat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ganymédes — GANYMÉDES, is, Gr. Γανυμήδης, έως, (⇒ Tab. XXXI.) 1 §. Namen. Diesen leiten einige von γάνυμι, ich schmause, andere aber von ἄγαν, sehr, νὺ und μῆδος, Rath, her, Nat. Com. lib. IX. c. 13. Noch bessers hält man ihn aus γανύειν, froh machen, ein… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Ganymēdes — Ganymēdes, im griech. Mythus Sohn des dardanischen Königs Tros und der Nymphe Kallirrhoë, wurde wegen seiner Schönheit nach der gewöhnlichen Sage vom Adler des Zeus in den Olymp entführt, wo er in ewiger Jugend das Amt eines Mundschenken… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ganymedes — {{Ganymedes}} Sohn des Tros*, von den Göttern, von dem in ihn verliebten Zeus* selbst oder von dessen Adler in den Olymp entführt, wo der wunderschöne Junge als Mundschenk fungiert, auch wenn Hera* das ungern sieht (Ilias XX 231–235; Ovid,… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Ganymedes — ist der Name einer Figur aus der griechischen Mythologie, siehe Ganymed (Mythologie) eines Eunuchen († 47 v. Chr.), Erziehers der Ptolemäerin Arsinoe IV., siehe Ganymedes (Eunuch) Siehe auch: Ganymed D …   Deutsch Wikipedia

  • Ganymedes — er Jupiters største måne. Ganymedes er cirka 5.262 kilometer i diameter …   Danske encyklopædi

  • Ganymēdes — Ganymēdes, 1) Sohn des Tros u. der Kallirrhoë, ein schöner Jüngling, von den Göttern in den Olymp erhoben, um Mundschenk des Zeus zu sein; als Entgeld erhielt Tros ein treffliches Gespann. Nach Anderen entührte ihn Zeus auf dem Ida (od. dem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ganymedes — Ganymēdes, nach der griech. Sage der Mundschenk des Zeus, ein Sohn des Tros, durch den Adler des Zeus vom Idagebirge in den Olymp entführt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Ganymedes — Ganymedes, myth., der schöne Sohn des Tros und der Kalirrhoe, durch den Adler des Jupiter vom Berge Ida in den Olymp entführt, wo er Jupiters Mundschenk wurde …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ganymedes (Eunuch) — Ganymedes († 47 v. Chr.) war ein Eunuch und Erzieher der ptolemäischen Königstochter Arsinoë IV., der jüngeren Schwester der berühmten Kleopatra VII. Im Alexandrinischen Krieg erwies er sich gegenüber Gaius Iulius Caesar als fähiger und ernst zu… …   Deutsch Wikipedia

  • Ganymedes (eunuch) — Ganymedes was a eunuch in the court of Cleopatra VII who proved an able adversary against Julius Caesar. Life Ganymedes was the tutor of Cleopatra s half sister and rival, Arsinoë. When civil war broke out between Ptolemy XIII and Cleopatra,… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”